- PORTICUS Tristegae
- PORTICUS Tristegaeper ambitum Circi Romani aedificatae,Iul. Caesarem auctorem habuêre. Nempe Tarquinius Priscus primus circa arenam exstruere coepit καθέδρας ὑποςτέγους, subsellia tecta, cum antea Populus spectaret in tabulatis fortuitô opere structis quae furcis sustinebantur. Quod opus cum reliquisset impertectum, adiecit aliquid Tarquinius Superbus, qui etiam foros publicâ impensâ faciendos curavit, ut vidimus supra, voce Forus. Ultimam tandem manum Caesar imposuit, per totum ambitum Circi porticibus aedificatis. A' quo tempore tres Porticus Tristegae Circum Maximum cingebant, in speciem Amphitheatri, solô latere, ubi carceres erant, exceptô, quod absque aedificiis ac porticu fuit, et divo expositum In inferiore autem porticuum parte sedilia fuêre lapidea, uti in superiore lignea: quae, ut minus spatii perderetur, perpetuâ recturâ videntur isposita, nullis intercisa viis transversariis, ut in Theatro: quos proin ordines longos subselliorum in Circo limites Tertullian. lineas Ovidius vocat, quia limites perpetuô rigore incedunt; cum in Theatro cardines et cunei dicerentur quia per cuneos divisa etc. Salmas. ad Solin. p. 918. et seqq. Vide quoque supra ubi de Circo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.